Aether And Lumine Quotes

We've searched our database for all the quotes and captions related to Aether And Lumine. Here they are! All 2 of them:

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis? tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita. nam simul ac ratio tua coepit vociferari naturam rerum divina mente coorta diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt. totum video per inane geri res. apparet divum numen sedesque quietae, quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens violat semper[que] innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet: omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo.
Lucretius
fiends. Turning, I saw outlined against the luminous aether of the abyss what could not be seen against the dusk of the corridor—a nightmare horde of rushing devils; hate-distorted, grotesquely panoplied, half-transparent; devils of a race no man might mistake—the crawling reptiles of the nameless city.
H.P. Lovecraft (Complete Collection of H.P. Lovecraft - 150 eBooks with 100+ Audio Books Included (Complete Collection of Lovecraft's Fiction, Juvenilia, Poems, Essays and Collaborations))